라틴어 문장 검색

Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est icio, sed iacio et praeteritum non icit facit, sed iecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 9:1)
Praecipuus vir qui universum apparatum curavit erat Foxus episcopus, qui non solum prudens erat consiliarius in negotiis tam belli quam pacis, verum etiam bonus praefectus operum, bonus itidem magistere caeremoniarum, denique omnia erat quae competerent parti activae et pertinerent ad servitium aulae aut status magni regis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 8:5)
Viae autem contemplativae viis illis activis decantatis fere respondent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:16)
Philosophia Secunda, sive Scientia Activa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 8:2)
neque id solum quoad principia (ad quae nec illi eam adhibent) sed etiam quoad propositiones medias, quas educit sane atque parturit utcunque syllogismus, sed operum steriles et a practica remotas et plane quoad partem activam scientiarum incompetentes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:10)
Licet enim opera atque activam scientiarum partem praecipue sequamur, tamen messis tempus expectamus, nec muscum et segetem herbidam demetere conamur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:2)
itaque scientias reddunt activas. XXV.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:4)
Hinc opiniones illae in activa et operativa parte:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:10)
praesertim in philosophiae naturalis parte activa et operativa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:2)
Efficiens vero, et materia (quales quaeruntur et recipiuntur, remotae scilicet, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriae sunt, et superficiales, et nihili fere ad scientiam veram et activam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:8)
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:1)
Ista autem duo pronuntiata, activum et contemplativum, res eadem sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:11)
At nonnullae ex supradictis (veluti notio naturae elementaris, notio naturae coelestis, notio tenuitatis) sunt notiones vagae, nec bene terminatae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:5)
Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis vergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:3)
Proponemus igitur primum species praecipuas motuum sive virtutum activarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 441:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION