라틴어 문장 검색

caro in sororem tela mentem dirigit, mens in cerebro ventilatur ebrio, ex quo furores suculentos conligit madens veneno corporis lymphatico.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말20)
nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
quo constant miracula illa in scenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire in manus credas et qua iubentur decurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 244:2)
Quam stultum est, cum signum pugnae acceperis, ventilare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 25:5)
Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:5)
Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum eum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:1)
Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:2)
totum aliud est pugnare, aliud uentilare.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 13:1)
ne superfusis violator undis
(세네카, Thyestes 597:1)
hanc Venus, ut uiuat, uentilat ipsa facem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 328)
nisi quod, cum sese hinc salsum portis pelagus impingeret, hinc cloacali pulte fossarum discursu lintrium ventilata ipse lentati languidus lapsus umoris nauticis cuspidibus foraminato fundi glutino sordidaretur, in medio undarum sitiebamus, quia nusquam vel aquaeductum liquor integer vel cisterna defaecabilis vel fons inriguus vel puteus inlimis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 6:2)
taceo quod alarum specubus hircosis atque acescentibus latera captiva vallatus nares circumsedentum ventilata duplicis Ampsancti peste funestat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 8:2)
tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 3:2)
unde te magis miror, quem cotidie tam multiplicis bibliothecae ventilata lassat egeries, aliquid a me veterum flagitare cantilenarum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:3)
iuvat ire per corollas alabastra ventilantes;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION