라틴어 문장 검색

Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 63:2)
Inter tot enim rerum probabilium cursus, articulosque necessitatum ancipites, sudoribus Gallicanis miles exhaustus, nec donativum meruit nec stipendium, iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 6:2)
Quae perpessi Limigantes territique subactorum exemplis et subitum prostratorum, diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:1)
Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitor Mesopotamiae ducis, tunc protector exercitatus et prudens, perque omnes illas notissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis, cum iurgando contra potentis, se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, ad deferendam potioribus gratiam, qui spectabant negotium, inclinatis, ne contra acumina calcitraret, flexus in blanditias molliores, confessusque debitum per colludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus immania, rimabatur tectius rei publicae membra totius, et utriusque linguae litteras sciens, circa ratiocinia versabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant, vel procinctus tempore quo sint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae, aliaque usui bello futura, an abunde suppetant indefessa scitatione percontans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 5장 1:1)
super his campos omnes incendi, ne pabulorum suppeteret copia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 3:2)
In qua statione lenius recreati, cum ire protinus pergeremus, et incedendi nimietate iam superarer, ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 6:1)
Suppetunt aliae multae opiniones et variae, quas dinumerare nunc est supervacuum, narratione redire unde digressa est festinante.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 30:2)
Is in fullonio natus (ut ferebatur), apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna complurium, contra utilitatem suam reique communis, episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 4:1)
Sed Alexandria ipsa non sensim (ut aliae urbes), sed inter initia prima aucta per spatiosos ambitus internisque seditionibus diu aspere fatigata, ad ultimum multis post annis, Aureliano imperium agente, civilibus iurgiis ad certamina interneciva prolapsis, dirutisque moenibus, amisit regionum maximam partem, quae Bruchion appellabatur, diuturnum praestantium hominum domicilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 15:1)
mihi nec facultates nec propinquitas generis suppetit, quamvis ortus sim nobilis, praeter pectus omni liberum metu:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 5:2)
Iterum deinde ac saepe geminatis congressibus, aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos, cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 17:1)
Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte assistens, reverberate lapide quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus, profudit animam disiecta compage membrorum, adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 28:1)
Cumque hinc Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti, protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 9:1)
Hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 8:1)
hactenus faciendum est satis, quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis, et novo furore, sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium, aperte constaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION