라틴어 문장 검색

quae silvas et aves saxaque traxerat ars, quae praebuerat fluminibus moras, ad cuius sonitum constiterant ferae, mulcet non solitis vocibus inferos et surdis resonat clarius in locis, deflent Eurydicen Threiciae nurus, deflent et lacrimis difficiles dei, et qui fronte nimis crimina tetrica quaerunt ac veteres excutiunt reos flentes Eurydicen iuridici sedent, tandem mortis ait 'vincimur' arbiter, 'evade ad superos, lege tamen data:
(세네카, Hercules Furens 8:25)
- longe castra tibi, longe miser agmina septem flebis in aeterno surda iacere situ;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 77)
nisi forte, quod aiunt, turpis amor surdis auribus esse solet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1621)
non semper placidus periuros ridet amantis Iuppiter et surda neglegit aure preces.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1628)
de te quodcumque, ad surdas mihi dicitur auris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 207)
non illi longae tot nocuere morae, castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta, exustaeque tuae nox, Polypheme, genae, et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces, Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas, Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos (paverat hos Phoebo filia Lampetie), et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae, totque hiemis noctes totque natasse dies, nigrantisque domos animarum intrasse silentum, Sirenum surdo remige adisse lacus, et veteres arcus leto renovasse procorum, errorisque sui sic statuisse modum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1214)
exciderunt surdo tot mea vota Iovi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2412)
omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis uix aperit clausos una puella Lares, Claugidos et catulae uox est mihi grata querentis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 330)
"si pulset inanis, surdus in obductam somniet usque seram."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 525)
"qui uersus, Coae dederit nec munera uestis, istius tibi sit surda sine arte lyra."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 530)
cantabant surdo, nudabant pectora caeco:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 828)
nempe tuas lacrimas litora surda bibent.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 115)
qui visum caecis, gressum quoque reddere claudis, auditum surdis, mutis laxare loquelam suetus ad hoc etiam venisti, ut mortua membra lecto, sandapila, tumulo consurgere possint;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum11)
namque per rei familiaris damna vacuatus ut primum intellegere coepit et retractare, quantum de bonusculis avitis paternisque sumptuositas domesticae Charybdis abligurisset, quamquam sero resipiscens, attamen tandem veluti frenos momordit excussitque cervices atque Ulixeas, ut ferunt, ceras auribus figens fugit adversum vitia surdus meretricii blandimenta naufragii puellamque, prout decuit, intactam vir laudandus in matrimonium adsumpsit, tam moribus natalibusque summatem quam facultatis principalis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 2:1)
Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici11)

SEARCH

MENU NAVIGATION