라틴어 문장 검색

In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:3)
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit poma dari, quorum solo pascaris odore, qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V72)
sed prodere malunt arcanum, quam subrepti potare Falerni pro populo faciens quantum Saufeia bibebat, vivendum recte cum propter plurima tum est his praecipue causis, ut linguas mancipiorum contemnas, nam lingua mali pars pessima servi;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX57)
Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 1:1)
Servi eius, cum de vicino scropha erraret, subreptam conficiunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:3)
Apud poetam nostrum, inquit, tantam scientiam iuris auguralis invenio, ut, si aliarum disciplinarum doctrina destitueretur, haec illum vel sola professio sublimaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 17:2)
Ventus ab extremo pelagus sic axe volutet, Destituatque ferens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:9)
nullosque Catonis in actus Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:43)
Et iam moturas ingentia pondera turres Erigit, et mediis subrepsit vinea muris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:38)
Lassata triumphis Destituit Fortuna tuis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:53)
Nondum destituit calidus tua vulnera sanguis, Semianimisque iaces, et adhuc potes esse superstes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:69)
cum paene fideles Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem Destituere ducem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:4)
quando pietasque fidesque Destituunt, moresque malos sperare relictum est, Finem civili faciat discordia bello.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:46)
quem numina numquam Destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur, Cum post vota venit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:79)
Mentem iam verba paratam Destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem Indulgere morae, et tempus subducere fatis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION