라틴어 문장 검색

etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione mutatur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 5:3)
Heu, pudet effari perituraque prodere fata, Persarum ritu male pubescentibus annis surripuere viros exsectaque viscera ferro in venerem fregere, atque ut fuga nobilis aevi circumscripta mora properantes differat annos, quaerit se natura nec invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:12)
Te credo surripuisse quod pulchre negas.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et vulpes iudice simio.8)
Malorum quamvis ista fuerint munera Mihique invisa, ut non offendar surripi, Tamen, sceleste, spiritu culpam lues, Olim cum ascriptus venerit poenae dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.3)
risisse Cupido Dicitur atque unum surripuisse pedem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 13)
sed quid solus agam, quaque infelicia perdam otia materia surripiamque diem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 217)
talia Mercurius poscentem ridet ab alto, se memor Ortygias surripuisse boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권424)
Tertius interea decimo successerat annus, cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, inter Phaestiadas quae laudatissima formae dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 60:1)
quid hoc est, quod cum se thalamis desponsam mens bona iustis noverit, inque torum regis nuptura vocetur, et regis semper iuvenis senioque repulso divinum decus aeterno servantis in ore, malit adulterium fulvo et se munere vilem vendat nocticolae spurcis conplexibus Indi, aspernata Dei fusam per virginis artus progeniem dulcesque vocans in fornice natos?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1162)
quis despondit?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 599)
Quin iam virginem Despondi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 763)
despondi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 195)
intus despondebitur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 672)
At ego illi neque do, neque despondeo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 577)
Ego cui daturus non sum ut ei despondeam?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 591)

SEARCH

MENU NAVIGATION