라틴어 문장 검색

nec enim dat terga nec ullis frangitur ille minis, venientesque obvius undas intrat et obiecta dispellit flumina parma, stant terra fugiente gradus, et poplite tenso lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens subruta fallaci servat vestigia limo, sic etiam increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권210)
Veientes ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis ex urbe sua evocatos hostium templa novasque sedes spectare, seque ultimum illum diem agere, nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium esse, in muros pro se quisque armati discurrunt,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 239:1)
ubi eos, plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum, maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 454:1)
quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 110:2)
muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 540:1)
itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 209:1)
iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 336:1)
cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis quod vineis contectum erat ducere instituunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 79:1)
cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 143:2)
etsi causa apparebat - nam ab iis pulsatum convivam suum audierat - infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores, tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 74:1)
et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 269:1)
ita harena fluctibus subruta efficiet in mare pilae praecipitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION