라틴어 문장 검색

Videns gibbosus neque fuga neque auxilio se posse defendi coepit resisteredefendensque se nudatis brachiis apparuit habens in his impetiginem:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 81:13)
(6) Item, quod luminaribus existentibus in capite Algol sive Gorgonis, si ea Mars respectu inimicitiae radiaverit, natus, ut dicit Ptolemaeus, truncabitur manibus et pedibus, et truncatus suspendetur in cruce.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 7:1)
ergo natus tunc suspendetur in cruce.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 8:6)
Solvitur corpore anima, et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:18)
Jam dono pauperibus, quos ante nudabam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:46)
ut imminentis diluvii terrore suspensus, ad veniam cogeret postulandam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:9)
qui solum quidem vestigiis pedum perstringant, toto autem se librent corpore, et inani suspendant examine:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 6:8)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
Et redopertus amictu sapientiae ac justitiae, mandatorum coelestium praevaricatione nudatus, nudum se vidit, et foliis operiendum putavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:5)
Ridet igitur Cham nudatum patrem videns.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:6)
Littera evidentem pietatis expressit affectum, quod nudatum amictu patrem boni filii videre caverunt, ne paterna reverentia vel ipso minueretur aspectu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 2:3)
Quos cum in somnum sentirent effusos, per ancoralia quadrupedo gradu repentes, suspensis iniectantes in scaphas, eisdem nihil opinantibus assistebant, et incendente aviditate saevitiam, ne cedentium quidem ulli parcendo, obtruncatis omnibus merces opimas vel utiles nullis repugnantibus avertebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 2:2)
Utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies (si fors adegerit) iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspense digerentibus atque sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae, velut tessera data castrensi, iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 17:1)
Ex turba vero imae sortis et paupertinae, in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli sub velabris umbraculorum theatralium latent, quae, Campanam imitatus lasciviam, Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 25:1)
Eusebius vero obiecta fidentius negans, suspensus in eodem gradu constantiae stetit, latrocinium illud esse, non iudicium clamans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION