라틴어 문장 검색

Sanctae autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:18)
cum fortasse aut festus dies exigit, aut exhiberi mysterium (pro eo, quod sacerdos alius in loco deest) ipsa necessitas conpellit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:25)
Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.4)
Et cum haec dies in sabbatum forte inciderit, tolleret unusquisque agnum per familias et domus suas, et immolaret eum ad uesperam, id est praepararent omnes ecclesiae per orbem, quae unam catholicam faciunt, panem et uinum in mysterium carnis et sanguinis agni inmaculati, qui abstulit peccata mundi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 4:2)
" Qui ergo plenitudinem lunae paschalis ante aequinoctium prouenire posse contenderit, talis in mysteriorum celebratione maximorum a sanctarum quidem scripturarum doctrina discordat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:12)
eo praesente homini extemplo ostendit symbolum, quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 348)
Quid ubi ei ostendit symbolum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 350)
Harpax Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae, ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles, septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit symbolum me ferre et hoc argentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 21)
Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 46)
Alioquin cum unumquodque illorum conciliorum proprium composuerit atque instituerit symbolum, sintque ipsa symbola ab invicem verbis diversa, ac fortasse quibusdam sententiis, cum unum nonnunquam contineat quod alterum non habeat, profecto anathematis reus esset, qui uno recepto caetera symbola confitendo recitaret vel reciperet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION