라틴어 문장 검색

Condita cum tibi sit iam sexagensima messis Et facies multo splendeat alba pilo, Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est, Cui non mane feras inrequietus Have;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXVIII1)
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI5)
Te convivia, te forum sonabit, Aedes, compita, porticus, tabernae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII7)
De cathedra quotiens surgis - iam saepe notavi - Pedicant miserae, Lesbia, te tunicae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIX1)
Ignota est toga, sed datur petenti Rupta proxima vestis a cathedra.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII6)
Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris Incedit tota notus in urbe nimis, Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro, Ore tener, latus pectore, crure glaber, Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret, Non est quod timeas, Candide:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVIII1)
quem poeta stricto gladio se insequentem fugit in tabernam carbonariam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 118)
Proces- serat enim in solem et pulverem, non ut e militari taberna- culo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 3:3)
Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod auditum est, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas, pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum, qui non cubile ac lectulum suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:1)
Multo vero maxima pars eorum, qui in tabernis sunt, immo vero (id enim potius est dicendum) genus hoc universum amantissimum est otii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:2)
quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:4)
accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta de phaselo dedisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:1)
dederam aliam paulo ante a Tribus Tabernis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 10 2:7)
a Tribus Tabernis xiii K. Mai.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 1:2)
emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 12 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION