라틴어 문장 검색

Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae, qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:4)
Tabuit ex illo dementer amoribus usa nympha larum inpatiens, et sub Iove nocte dieque sedit humo nuda, nudis incompta capillis, perque novem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit nec se movit humo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 24:2)
utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:5)
Tabuerant cerae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:11)
Luctibus extremis teneras liquefacta medullas tabuit inque leves paulatim evanuit auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:3)
Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, nonne vides, quaecumque mora fluidoque calore corpora tabescunt, in parva animalia verti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:1)
nolumus assiduis animum tabescere curis, quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 145)
sed maesta postquam civitas vulnus novi hausit doloris, heu, supremum palpitat:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium38)
aut in profundum palpitans mersatur infans gurgitem, cui subter artis faucibus singultat unda et halitus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae35)
consurgit ad ictus et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa delicias ait esse suas, pectusque iacentis virgo modesta iubet converso pollice rumpi, ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, altius inpresso dum palpitat ense secutor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2378)
"posthinc hiulcis ictibus nudate costarum abdita, ut per latebras 1 vulnerum iecur retectum palpitet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.40)
vox veritatis testis extingui nequit, nec si recisis palpitet meatibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.13)
"sic vernularum, sic senatorum caro tabescit imo cum sepulcro condita est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1204)
' talia retexens explicabat pallium manusque tendebat sub ictu et sanguine, venarum ut undam profluam manantium et palpitantis oris exciperet globum:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1355)
caecus corusco lumine corruit atque in plateae pulvere palpitat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis20)

SEARCH

MENU NAVIGATION