라틴어 문장 검색

Et, quia iam tactum est quod omne ens [quod est] citra primum conservatur in esse virtute primi principii, ideo magis hoc declaretur.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:6)
Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 73:9)
Si is vehementior est, caput velandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장61)
idque nervosum, multis etiam venis per id discurrentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장20)
Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervosus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장34)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
si nervosus aut musculosus, quod emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장193)
Vomitus quoque bilis non voluntarius, vel protinus ut percussus est aliquis, vel dum inflammatio manet, malum signum est in iis dumtaxat, quorum vel nervi, vel etiam nervosi loci vulnerati sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장226)
Si quod molliendum est, quod in nervosis locis musculosisve necessarium est, cerato quoque super vulnus utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장284)
deinde si locus neque nervosus neque musculosus est, vulnus id adurendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장12)
tactusque is locus aliis dolorem adfert, in aliis sensum non habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장35)
Ipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장67)
cumque fere iuxta sint caro et nervos et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장248)
at ex nervoso loco coloris quidem eiusdem, sed tenuius et minus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장250)

SEARCH

MENU NAVIGATION