라틴어 문장 검색

Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat, at ego, praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec expectata diutina cogitatione, lanienam imminentem fuga vitare statui;
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:1)
"Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:9)
Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita tandem pausam luctui fecit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:3)
Ergo igitur impatientia furoris altius agitata diutinum rupit silentium et ad se vocari praecipit filium:
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:1)
nec quicquam diutina deliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae saevientis evadere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:3)
Tanta denique miseratione tantaque indignatione curiam sed et plebem maerens inflammaverat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis manifestis probationibus et responsionis meditatis ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum publicum malum publice vindicari.
(아풀레이우스, 변신, 10권 6:3)
Nec dominae voluptates diutina sua praesentia morati clausis cubiculi foribus facessunt:
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:4)
Nec te tamen desiderio forsitan religioso suspensum angore diutino cruciabo:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:9)
ne dormitet lector prae taedio
(ARCHIPOETA, I15)
Orate ut a conatibus nostris omnia scandala et omnia taedia deus dignetur avertere.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 12:2)
Namque illi omnes et eorum maxime Graeci, multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba, ut dicitur, linea sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit quam unum alterumve reppererit quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 11:2)
eos tamen qui ad Hannibalem non redissent usque adeo intestabiles invisosque fuisse, ut taedium vitae ceperint necemque sibi consciverint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 13:2)
ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 5:1)
Haec atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 13:1)
Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione, non caesus est, sed caedebatur, inquit, virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem strepitumque plagarum audiebatur, nisi haec:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION