라틴어 문장 검색

praeiudicium iam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 130:1)
deprecari senatus praeiudicium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 420:1)
his obtinuit ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 103:1)
habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut appendices maioris muneris essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 307:1)
Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 19:1)
Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, 'aequilibrium.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 34:1)
Sed decemviri minuere atque extinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut an prudens inprudensne rupisset spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:2)
Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 39:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION