라틴어 문장 검색

Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, τραγημάτια.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 13:1)
Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo , quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 6:1)
CUM post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, LIBER OCTAVUS , VI1)
Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat verba haec Hieroclis Stoici, viri sancti et gravis, ἡδονη` τέλοσ, πόρνησ δόγμα:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 9:1)
INCESSEBAT quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret et improbe.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 2:1)
Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 3:1)
Sic Taurus, omni suasionum admonitionumque genere utens, sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIX 5:1)
Urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse, aliter etiam dici pro aede Castoris, aliter pro rostris, aliter pro tribunali, aliter pro contione atque aliter tribunum plebis pro potestate intercessisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 3:4)
Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 1:1)
IN veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 2:1)
Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint non facile dictu est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:1)
Nusquam igitur scriptum invenire est, apud idoneos quidem scriptores, aut me hercle feminam dicere aut me castor virum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 4:2)
Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum, ex initiis Eleusinis acceptum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 6:1)
paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 7:1)
Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION