라틴어 문장 검색

is fatali quodam motu (neque enim ante specimen constantiae dederat) seu prava sollertia, dum imminentium oblitus incerta pavet, inserere se dubitantibus ac monere consules ne relationem inciperent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장2)
ac primo laetus Germanis adventus atque eo quod nullis discordiis imbutus pari in omnis studio ageret celebrari, coli, modo comitatem et temperantiam, nulli invisa, saepius vinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장6)
Placuit sollertia, tempore etiam iuta, quando Quinquatruum festos dies apud Baias frequentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장1)
adversus sitim non eadem temperantia.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 1:5)
multum, ut inter Germanos, rationis ac sollertiae:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:2)
Postera die tamquam apud alterius civitatis senatum populumque magnificam orationem de semet ipso prompsit, industriam temperantiamque suam laudibus attollens, consciis flagitiorum ipsis qui aderant omnique Italia, per quam somno et luxu pudendus incesserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장1)
Domitianus prima inruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus ignoratusque, apud Cornelium Primum paternum clientem iuxta Velabrum delituit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장1)
nec ulla ipsis sollertia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장10)
"et furum ista sollertia est, quam praecipitis mihi:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 10:4)
Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam haud tolerabili vini cupiditate foedavit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 7장 2:1)
iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 35:1)
quam, tamen, Washingtonius solertia mira, sibique fere propria, facillime coercuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.35)
Vitam ejus moderabatur temperantia:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.37)
quam, tamen, difficultatem Washingtonii vigilantia, solertia et industria indefessa vicere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.152)
Habeto prudentiam, iustitiam, temperantiam, fortitudinem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 13:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION