라틴어 문장 검색

Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa aut probata, teneri minime velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:8)
Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:4)
Imo legimus quod postquam Otho imperator seipsum interfecisset ipsa misericordia (quae affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:19)
Curent parentes in tenera aetate filiorum suorum cui vitae generi illos destinent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:22)
Sunt qui in sermonibus affectant optius ingenii laudem qua in quamcumque partem disputare possint, quam iudicii in veritate enucleanda, ac si laudabile esset invenire quid dici possit, non quid teneri debeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:2)
Certe consuetudo validissima, cum a pueritia incipit, haec educationem appellamus, quae nihil aliud est quam a teneris annis imbibita consuetudo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:19)
Frutices autem ferro resecandae sunt ne deformiter excrescant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:13)
Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:5)
Meque potestatis propriae non esse sciatis, Sed dominantis heri sub iure iugoque teneri".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:14)
Non igitur ambigo, quin pro tua in me benevolentia supervacua reseces, hiantia suppleas, errata reprehendas, commode dicta mira animi alacritate suscipias.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:9)
Falce rubos filicemque resecat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 3:1)
Nec non quae tenero pisce uel asperis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 13:1)
quos ab iratis sed a propitiis potius miserantibusque accusatoribus ad iudicium ueluti aegros ad medicum duci oportebat ut culpae morbos supplicio resecarent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:3)
Repetuntque boni fine teneri,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 45:1)
Quo postquam pervenerunt, ea quoque ab Iulianis teneri vident.
(카이사르, 아프리카 전기 85:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION