라틴어 문장 검색

" Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 14:3)
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda impediunt fallitque timor regione viarum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:12)
at grammatici saltem omnes in hanc descendent rerum tenuitatem, desintne aliquae nobis necessariae litterarum, non cum Graeca scribimus (tum enim ab iisdem duas mutuamur) sed propriae, in Latinis, ut in his seruus et uulgus Aeolicum digammon desideratur, et medius est quidam V et I litterae sonus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 125:3)
si tenuitas ac iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 156:2)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
quod si negatum est, sententias aptabimus iis vocibus quas habemus, nec rerum nimiam tenuitatem, ut non dicam pinguioribus, fortioribus verbis miscebimus, ne virtus utraque pereat ipsa confusione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 201:2)
Non cogitabat, quam onerosa essent, quae petebat, etiam si supervacua non essent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 5:6)
numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit?
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:2)
nihil onerosum a uobis peto, sed ut me aut mori uelitis, aut uiuere.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:9)
Molestum verbum est, onerosum, demisso vultu dicendum, rogo.
(세네카, 행복론, Liber II 7:1)
non vitabimus impetus animi istos graves et onerosos et irre- vocabiles ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 192:5)
Num premit censum onerosa sumtibus et ut seculi mos est in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.21)
animus uero diuina origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors, onerosi corporis uinculis exsolutus ad sedes suas et cognata sidera recurret.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 6:2)
per hunc salutem dico, videre vos sub ope Christi quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens, quocirca, nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante prae-fato fiam locorum vestrorum et temporum gnarus, stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates et conplectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare, si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis maior disposita confundat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 2:1)
nullius obest tenuitati debilitatique, si te expetere non possit, nam praevenis manibus illum, qui non valuerit ad te pedibus pervenire, transit in alienas provincias vigilantia tua et in hoc curae tuae latitudo diffunditur, ut longe positorum consoletur angustias;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION