라틴어 문장 검색

nam illa agendis causis iam detrita, pedem conferre et petere et sanguinem mittere, inde sunt, nec offendunt tamen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:2)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
tamen multa sunt utrisque communia, firmitas corporis, ne ad spadonum et et aegrorum exilitatem vox nostra tenuetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 166:3)
collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:2)
hoc palpebrarum crassitudo tenuatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 8:5)
Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 12:1)
libentius statuas quam vestem et quod usus brevis deterat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 78:2)
Quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest sed incurrentia ultro retundit, quemadmodum quaedam non possunt igne consumi sed flamma circumfusa rigorem suum habitumque conservant, quemadmodum proiecti quidam in altum scopuli mare frangunt nec ipsi ulla saevitiae vestigia tot verberati saeculis ostentant ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 14:3)
Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupa- tionibus libenter deteruntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:3)
quis iste saxum immane detritis gerit iam senior umeris?
(세네카, Hercules Oetaeus 15:20)
sed tibi si exilis videor tenuatus in artus, falleris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a13)
nam tibi nocturnis ad saxa ligata procellis omnia detrito vincula fune cadunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 743)
has quondam nostris manibus detriverat usus, qui non signatas iussit habere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 232)
quidquid Anaximenes, Euclides, Archyta, Zenon, Arcesilas, Chrysippus Anaxagorasque dederunt, Socraticusque animus post fatum in Phaedone vivus, despiciens vastas tenuato in crure catenas, cum tremeret mors ipsa reum ferretque venenum pallida securo lictoris dextra magistro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 81)
seu tu sollicitus curas qua languidus esca quave peregrinus vivat, quid pascat et illum, lubrica crura cui tenuat sub compede carcer;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum33)

SEARCH

MENU NAVIGATION