라틴어 문장 검색

Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut iuveniles medullae vino plenae, dapibus inflammatae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:4)
Cumque aestuaret febribus et venarum fontes hauriret calor, lasso anhelitu tristem avunculum consolabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:9)
Quid aestuas?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:16)
Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:2)
quae cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 12:2)
Ne credas laudatoribus tuis, immo inrisoribus aurem ne libenter adcommodes, qui cum te adulationibus foverint et quodam modo inpotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendas post te colla curvari aut manu auriculas agitari asini aut aestuantem canis protendi linguam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:3)
"sed Iulius ardet, aestuo."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II45)
"me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae, quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens aestuat occultis animus semperque tacendis?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III18)
"si dixeris aestuo, sudat."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III45)
hic est, quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti, rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X61)
aestuat infelix angusto limite mundi ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X72)
hic illi nobiles portus Caieta, Misenus, tepentes fontibus Baiae, Lucrinus et Avernus, quaedam maris otia.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 4:3)
- soles et tepentes fontibus Baiae subegerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 22:2)
et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans aestuat in ramos incumbens arboris arbor, exprimitur validis extritus viribus ignis, emicat inter dum flammai fervidus ardor, mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 37:3)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION