라틴어 문장 검색

Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
땅에 홍수가 난 것은 노아가 육백 살 되던 때였다. (불가타 성경, 창세기, 7장6)
De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
정결한 짐승과 부정한 짐승, 새와 땅바닥을 기어 다니는 모든 것이 (불가타 성경, 창세기, 7장8)
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
이레가 지나자 땅에 홍수가 났다. (불가타 성경, 창세기, 7장10)
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
그리하여 사십 일 동안 밤낮으로 땅에 비가 내렸다. (불가타 성경, 창세기, 7장12)
Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres
그들과 함께 모든 들짐승이 제 종류대로, 모든 집짐승이 제 종류대로, 땅을 기어 다니는 모든 것이 제 종류대로, 그리고 모든 새가 제 종류대로, 곧 온갖 날짐승과 날개 달린 것들이 들어갔다. (불가타 성경, 창세기, 7장14)
Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.
물이 불어나면서 땅 위로 가득 차 오르자 방주는 물 위를 떠다니게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 7장18)
Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
땅에 물이 점점 더 불어나, 온 하늘 아래 높은 산들을 모두 뒤덮었다. (불가타 성경, 창세기, 7장19)
cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.
마른땅 위에 살면서 코에 생명의 숨이 붙어 있는 것들은 모두 죽었다. (불가타 성경, 창세기, 7장22)
Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
물은 땅 위에 백오십 일 동안 계속 불어났다. (불가타 성경, 창세기, 7장24)
Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
그때에 하느님께서 노아와, 그와 함께 방주에 있는 모든 들짐승과 집짐승을 기억하셨다. 그리하여 하느님께서 땅 위에 바람을 일으키시니 물이 내려갔다. (불가타 성경, 창세기, 8장1)
Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
물이 땅에서 계속 빠져나가, 백오십 일이 지나자 물이 줄어들었다. (불가타 성경, 창세기, 8장3)
qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.
까마귀를 내보냈다. 까마귀는 밖으로 나가 땅에 물이 마를 때까지 왔다 갔다 하였다. (불가타 성경, 창세기, 8장7)
Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
그는 또 물이 땅에서 빠졌는지 보려고 비둘기를 내보냈다. (불가타 성경, 창세기, 8장8)
Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
그러나 비둘기는 발붙일 곳을 찾지 못하고 방주로 노아에게 돌아왔다. 온 땅에 아직도 물이 있었던 것이다. 노아는 손을 내밀어 그것을 잡아 방주 안으로 들여놓았다. (불가타 성경, 창세기, 8장9)
At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
저녁때가 되어 비둘기가 그에게 돌아왔는데, 싱싱한 올리브 잎을 부리에 물고 있었다. 그래서 노아는 땅에서 물이 빠진 것을 알게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 8장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION