라틴어 문장 검색

Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo.
진영 안에 있든 들판에 있든, 모든 군대 사이에 공포가 퍼져 나갔다. 전초 부대와 공격대도 공포에 떨었다. 땅이 뒤흔들리고 하느님의 공포가 퍼져 나갔다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장15)
Teque adeo decus hoc te consule inibit, Pollio, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 63:7)
Cumque inhiberetur a pluribus, maxime tamen a suis fidelibus, praevaluit eius imperium, quoniam propter arrogantiam suae nobilitatis omnibus erat terrori.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:2)
Cuius terrore sententiae permoti huius sancti regis et martyris imploremus patrocinium, ut nos cum sibi digne famulantibus expiet a peccatis quibus meremur supplicium, per eum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 21:8)
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro Desertas fossas, et castra minantia castris Rusticus invertit, tacita formidine lustrans Horroremque loci, et funestos stragibus agros.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:1)
trepida formidine proles Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:4)
Nunc indignanti similis fugitiva pusillae Terga premit turmae, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:2)
Ille gruum terror, illum densissima circum Miscetur pugna, et bellum omne laborat in uno:
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:5)
Inficit his horror vultus, et imagine tota Fusa per attonitam pallet formido figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:1)
Eriget itaque se contra fideles tribus modis, id est, terrore, muneribus et miraculis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:10)
Quos uero non poterit muneribus corrumpere, superabit terrore.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:1)
Quos autem terrore non poterit, signis et miraculis seducere temptabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:2)
Hie dolor et gemitus, lacrime, discordia, terror, Tristicies, pallor, planctus, iniuria regnant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:7)
Tunc uirgo, genibus flexis et supplice uultu, Submisse uocis modulo gestuque timentis Supplicat eterno regi, uerbumque salutis Prelibat, mixtaque tremunt formidine uerba.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:3)
Sed superum genitor, reddens sua iura saluti, Erigit hanc et stare iubet motusque timoris Sistere, ne terror animum uocemque retardet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION