라틴어 문장 검색

supra nucleum ad regulam et libellam exacta pavimenta struantur sive sectilia seu tesseris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장16)
Cum ea structa fuerint et fastigia sua ex structione habuerint, ita fricentur, uti, si sectilia sint, nulli gradus in scutulis aut trigonis aut quadratis seu favis extent, sed coagmentorum compositio planam habeat inter se directionem, si tesseris structum erit, ut eae omnes angulos habeant aequales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장17)
tunc autem nucleo inducto, uti supra scriptum est, pavimentum e tessera grandi circiter binum digitum caesa struatur fastigium habens in pedes denos digitos binos;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장27)
supra autem sive ex tessera grandi sive ex spica testacea struantur fastigiis, quibus est supra scriptum, et cum sic erunt facta, non cito vitiabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장35)
Omninoque cum haec sit distinctio, ut quibusdam in rebus vere dici possit, cum hae causae antegressae sint, non esse in nostra potestate, quin illa eveniant, quorum causae fuerint, quibusdam autem in rebus causis antegressis in nostra tamen esse potestate, ut illud aliter eveniat, hanc distinctionem utrique adprobant, sed alteri censent, quibus in rebus, cum causae antecesserint, non sit in nostra potestate, ut aliter illa eveniant, eas fato fieri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 65:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION