라틴어 문장 검색

obtulerunt decreta, textum continentia rei totius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 9:2)
Et correptus Fidustius ilico (namque aderat forte,) occulteque inductus, indice viso, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus, rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 7:1)
Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 1:1)
Sed ad reliqua textus propositi revertamur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 25:2)
Hoc gestorum textu circumlato nuntiis densis, Sueridus et Colias (Gothorum optimates) cum populis suis longe ante suscepti, et curare apud Hadrianopolim hiberna dispositi, salutem suam ducentes antiquissimam omnium, otiosis animis accidentia cuncta contuebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 1:1)
is est quem praeteritorum textu rettulimus, ambigenti super corona capita imponenda Caesari Iuliano, dum inter eius armigeros militaret, Arroganti astu fidenter torquem obtulisse collo abstractam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 21:2)
Quarum textu oratus, ut praestolaretur paulisper periculorum participem, neve abruptis discriminibus temere semet committeret solum, adhibitis in consilium potestatibus variis, quid facto opus esset deliberabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 5:1)
incendio illatam, quo margines foliorum adusti sunt, quamquam textus integer permansit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 1:5)
nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.
(아풀레이우스, 변명 59:2)
"quid quod et uestis textu tenuis, tactu mollis, purpura radians?"
(아풀레이우스, 플로리다 3:15)
habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici:
(아풀레이우스, 플로리다 9:21)
De vertendis autem in linguam latinam sanctis litteris canonicis laborare te nollem, nisi eo modo quo Iob interpretatus es, ut signis adhibitis, quid inter hanc tuam et LXX, quorum est gravissima auctoritas, interpretationem distet, appareat.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:4)
Ita vero in templis populis congregatis recitari huiusce modi salubres interpretationes heri et nudiustertius audivimus.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:2)
a vobis vocari, praeter dominum Christum, et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistulae tolleretur, ubi aperte posuistis:
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 2:10)
Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra - quia horum cumulus in vituperationem non cadit, ut illorum quorum laus in modo extat - , quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda sunt magis quam involganda;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, IX 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION