라틴어 문장 검색

non loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro nervove firmata, sed viminum textus vel tenuis et fucatas colore tabulas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장6)
tu istaec, Ianua, nosti, cui nunquam domini limine abesse licet, nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo tantum operire soles aut aperire domum?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6716)
nemo dabit regum quanti subsellia constant et quae conducto pendent anabathra tigillo, quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII15)
quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt, corporis haec quoniam penetrant per rara cientque tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:3)
notandum sane inconexum esse hunc locum, si quis totius libri consideret textum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6017)
non enarrabile textum bene 'non enarrabile':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6251)
et sciendum quattuor pri- mis versibus textum sequentium quattuor librorum per ordinem contineri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 18)
Praeterea quae fumoso suspensa tigillo conservabat opes humilis casa, mitia sorba inter odoratas pendebant texta coronas et thymbrae veteres et passis uva racemis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:12)
Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sonoque terruit pavidum genus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.5)
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:1)
Perquam gratum animum ei significamus atque, in Christi fraternitate, magni pretii opus suscipimus, in textum nonnulla alia inferentes additamenta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 10:3)
Cogitari potest Graecam Bibliorum versionem, dum « esse firmum » cum « comprehendere » verteret, textum funditus immutavisse, biblica notione erga Deum fiduciae in Graecam comprehensionis rationem translata.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:13)
Attamen haec versio, quae sine dubio dialogum cum Hellenico cultu constituebat, a dynamica altaque vi Hebraici textus aliena non est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:14)
Textus Graecus descripsit eam ut aquam pistèn, id est aquam « fidelem ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:5)
"Christus purpureum gemmanti textus in auro signabat labarum, clipeorum insignia Christus scripserat, ardebat summis crux addita cristis, ipse senatorum meminit clarissimus ordo, qui tunc concrete processit crine catenis squalens carcereis aut nexus conpede vasta, conplexusque pedes victoris ad inclyta flendo procubuit vexilla iacens, tunc ille senatus militiae ultricis titulum Christique verendum nomen adoravit, quod conlucebat in armis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권151)

SEARCH

MENU NAVIGATION