라틴어 문장 검색

inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi, carbasus ut quondam magnis intenta theatris dat crepitum malos inter iactata trabesque, inter dum perscissa furit petulantibus auris et fragilis [sonitus] chartarum commeditatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 3:4)
ubi et Satyrorum, ut adfirmant, frequens cernitur coetus et plerumque voces propriae exaudiuntur, itemque cymbalorum crepitus ad aures hominum saepe perveniunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 5:2)
hunc in eunuchis debilitatem tibiis ingerentem, quarum ossa quasi semper in superfluo humore natantia naturali vigore caruerunt et ideo facile intorquentur, dum pondus superpositi corporis ferre non possunt, sicut canna pondere sibi inposito curvatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 11:2)
Sed quod non grave sit nec infacetum, Parvi tibia condyli sonabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII10)
Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur, O quotiens paelex culcita facta mea est!
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIX Matella fictilis1)
atque hac lascivia excogitaverunt talorum tesserarumque iactus pilaeque lusum et tibiae modulationem et concentum symphoniae tubarumque, quibus avocati cives facilius tolerarent ieiunium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 676)
harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8642)
biforem dat tibia cantum bisonum, inparem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6151)
et servavit eis tibiarum suarum, id est Phrygiarum, naturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6152)
nam tibiae aut Serranae dicuntur, quae sunt pares et aequales habent cavernas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6153)
ut enim ait Varro tibia Phrygia dextra unum foramen habet, sinistra duo, quorum unum acutum sonum habet, alterum gravem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6157)
curva tibia symphoniacorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7371)
'sonantia' autem cum crepitu ardentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5223)
legimus enim in Vergilio de tibiis buxusque vocat Berecyntia matris Idaeae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7665)

SEARCH

MENU NAVIGATION