라틴어 문장 검색

Nec diu tale facinus meis oculis tolerantibus
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:4)
"Et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens fuga me proripui."
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:6)
nec destitit, donec eius voluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium:
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:10)
at ubi, completis igne vesano totis praecordiis, immodice bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore simulato vulnus animi mentitur in corporis valetudine.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:6)
sedi fratrem iuniorem Angebat ideo privigni scelere peremptum, quod eius probrosae libidini, qua se comprimere temptaverat, noluisset succumbere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:5)
Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.
(아풀레이우스, 변신, 10권 10:5)
"Nec mirum desperatissimum istum latronem, certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leviores facile tolerare."
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:8)
Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
Tolerabis enim qualemcumque scripturam ex officina Maiorini.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 1:5)
Commendamus ergo sanctis orationibus tuis et dies et noctes nostras, ut oretis pro nobis, ne diebus intemperanter utamur, ut noctes aequo animo toleremus, ut, etiam si ambulemus in medio umbrae mortis, nobiscum sit dominus, ne timeamus mala.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 1:8)
Quanto ergo aequius te tolerare oportet pro utilitate ipsius matris ecclesiae eius fratris absentiam cum quo non tam diu cibum dominicum ruminas, quam diu ego cum dulcissimo concive meo Severo, qui mecum tamen nunc vix et interdum per exiguas chartulas loquitur et eas quidem plures aliarum curarum et negotiorum refertas quam portantes aliquid nostrorum in Christi suavitate pratorum!
(아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:6)
Damna, quae inlata sunt, vel tolerantur a Christianis vel resarciuntur per Christianos.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 10:6)
Quamquam ubi succumbo quia oneror, ibi etiam, quia diligor, sublevor.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 1:2)
Deus testis est istam omnem rerum ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum, propter servitutem quam debeo caritati fratrum et timori dei, tolerare me, non amare, ita ut ea, si salvo officio possim, carere desiderem.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:6)
sed quia tolerantur, accipere, ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION