라틴어 문장 검색

Terra quoque eretria ex aceto liquata recte illinitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 2:5)
quidam illinunt adurentia ex oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:2)
Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:8)
His corpus illinendum, et, interpositis pluribus horis, mane eluendum est, oleoque leniter ungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 2:6)
quae omnia contrita, melle quam amarissimo coguntur, illitumque vespere, mane eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 3:5)
idque in linteolum illinere, et fronti agglutinare, ut, compressis venis, pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 9:4)
Sed ante tonderi ad cutem convenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 28:4)
caput ad cutem tondendum, diuque quotidie jejunis perfricandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 41:7)
Neque alienum est illini frontem compositione Andreae:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 44:5)
His illita fronte, cataplasma quoque superinjiciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae succus, aut cupressus adjecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 45:2)
Postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perungere et operire.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 3:2)
Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est, et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 16:3)
Post id fomentum illinenda ulcera sunt aut plumbi recremento, aut cerussa, aut argenti spuma;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 2:3)
nihilo minus tamen haec tentari possunt, ut caput ad cutem tondeatur, assidueque vehementer perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 3:1)
rursusque linamentum involutum et oblongum eodem medicamento illinendum, demittendumque in narem, et ab inferiore parte leniter deligandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION