라틴어 문장 검색

Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, et conata queri mugitus edidit ore pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:8)
Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae procubuit genibus resupinoque ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:3)
At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:1)
bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad caelum frontem mugitibus impulit auras, atque ita, respiciens comites sua terga sequentes, procubuit teneraque latus submisit in herba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 5:2)
Ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:11)
Tigris ut auditis diversa valle duorum exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, Molpea traiecti submovit vulnere cruris, contentusque fuga est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:9)
Vertere truces venientis ad ora terribiles vultus praefixaque cornua ferro, pulvereumque solum pede pulsavere bisulco fumificisque locum mugitibus impleverant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:7)
Ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque cum facerem natis, mugitus victima diros edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:6)
Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 50:3)
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:3)
exsiluere loco (dictu mirabile) silvae, ingemuitque solum, vicinaque palluit arbor, sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, et lapides visi mugitus edere raucos, et latrare canes et humus serpentibus atris squalere et tenues animae volitare videntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 49:2)
Intonuit dicente dea, tonitrumque secuti cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi, aeraque et tumidum subitis concursibus aequor Astraei turbant et eunt in proelia fratres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:1)
Adnuit omnipotens et nubibus aera caecis occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:1)
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura cultro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest, aut alite vesci, cui dedit ipse cibos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:3)
Pittheam profugo curru Troezena petebam, iamque Corinthiaci carpebam litora ponti, cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum in montis speciem curvari et crescere visus et dare mugitus summoque cacumine findi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION