라틴어 문장 검색

Hunc Osirin Aegyptii ut solem esse adserant, quotiens hieroglyphicis litteris suis exprimere volunt, insculpunt sceptrum inque eo speciem oculi exprimunt, et hoc signo Osirin monstrant, significantes hunc deum solem esse regalique potestate sublimem cuncta despicere, quia solem Iovis oculum appellat antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 12:1)
In antiquitatibus autem haec oppida inveni devota;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 13:1)
Nam et Salios Herculi dedit, quos tantum Marti dicavit antiquitas, et populeas coronas nominat, cum ad aram Maximam sola lauro capita et alia fronde non vinciant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:3)
Neque ego nunc antiquitati nos praeferendos vel conparandos dico, sed respondi obiurganti Horo, adserens, uti res habet, maiorem illis seculis deliciarum curam fuisse quam nostro.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 16:1)
Subiecit Furius Albinus, antiquitatis non minus quam Caecina peritus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 1:1)
Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem vel saltatorem te vidisse meministi?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:1)
quarum ubi contemni antiquitas coepit, eadem illa quae illius legibus cavebantur in alia latorum nomina transierunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 8:3)
Sensus hic cum videatur obscurior pauloque perplexius quam poetae huius mos est pronuntiatus, tum habet in se animadvertendam quaestionem ex Graeca antiquitate venientem, quae sint ista Gargara quae Virgilius esse voluit fertilitatis exemplar.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 2:1)
Sed de utraque re pauca ex Graecis antiquitatibus dicam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 17:1)
Mirum, inquit, in modum digessit Eustathius quae de Graeca antiquitate carmini suo Virgilius inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 1:2)
Sed ulterius non moror Caecinam, quin et ipse prodat quae meminit Maronem ex antiquitate transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:4)
In versibus vel in locis quantum sibi Maro ex antiquitate quaesiverit, Furius ut memor et veteris et novae auctorum copiae disseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 1:2)
De his ergo cavernis quas ventres cerebri nostra vocavit antiquitas nascuntur nervorum septem συζυγίαι.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:1)
dicimus enim 'adnisus' et 'conisus'. sed et multa alia usus contra antiquitatem vindicavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1443)
quod tamen faciebat antiquitas, ut saxo cere comminuit brum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4123)

SEARCH

MENU NAVIGATION