라틴어 문장 검색

hoc potuit coelo pelagoque minari Torporem insolitum, mundoque abducere terram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:14)
item Statius rorifera gelidum tenuaverat aera biga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2725)
nam rorifera tenuaverat aera biga abusive est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7213)
unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iovis regni desiderium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7145)
ipsa autem macie tenvant armenta ut "fontes- que negant et frondibus arcent".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1291)
"Corpus omne sive arescit in pulverem sive in umorem solvitur vel in cinerem comprimitur vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis, sed deo elementorum custodia reservatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:18)
cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:3)
Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:1)
Longus amor tales corpus tenuavit in usus Aptaque subducto pondere membra dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 64)
qui sapit, innumeris moribus aptus erit, utque leves Proteus modo se tenuabit in undas, nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:568)
conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 19:2)
et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 212)
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu, nec magis est curvis Appia trita rotis, pectora quam mea sunt sene calcata malorum, et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 717)
Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:1)
Ille relicto (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum implerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro, canaeque capillos dissimulant plumae, collumque a pectore longe porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION