라틴어 문장 검색

Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo Romano circumiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 656:1)
interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam revocaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 119:1)
proportio est ratae partis membrorum in omni opere totiusque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장3)
in prioribus vero novem de singulis generibus et partibus comparavi, uti totum corpus omnia architecturae membra in decem voluminibus haberet explicata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장52)
199. Censeri non potest empiricas scientias vitam, intimam essentiam omnium creaturarum ac totam realitatem omnibus ex partibus explanare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:1)
quin etiam tibi, nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum, mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto plenius gratias canam eique libro mandabo, uti per omnis prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum repraesentet.
(아풀레이우스, 플로리다 16:81)
Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est, tum omnibus una omnis subripuit Veneres.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 864)
corpusque totum hominis et eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 216:2)
ita necesse est illud etiam in quo sit totius naturae principatus esse omnium optumum omniumque rerum potestate dominatuque dignissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 29:5)
Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros civitatis diruens, [0710C] ignes universis aedificiis turrium et aedium immisit, totis viribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra vires et opem conferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:4)
"At nos et omnis populus nudatis totis aedibus studiose consequimur, hortati mutuo ferrum vesanis extorquere manibus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:92)
praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus st:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IX 17:2)
quaenam tot divis veniet nurus, omnibus arvis et toto donanda mari?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:392)
Nam hoc modo nec eruptione sanguinis periclitatur iuvencus, nec in totum effeminatur adempta omni virilitate;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 3:1)
ego enim, quatenus arbitrum litis huius inveni, non patiar Maternum societate plurium defendi, sed ipsum solum apud eos arguam, quod natus ad eloquentiam virilem et oratoriam, qua parere simul et tueri amicitias, adsciscere necessitudines, complecti provincias possit, omittit studium, quo non aliud in civitate nostra vel ad utilitatem fructuosius vel ad dignitatem amplius vel ad urbis famam pulchrius vel ad totius imperii atque omnium gentium notitiam inlustrius excogitari potest.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 5장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION