라틴어 문장 검색

Ac non post multum temporis Ruodoldus nepos predicti tiranni, qui transmarinas regiones plurimas regnumque Francorum undique atque Galliam horribiliter et pene totam Fresiam vastavit, in eadem regione, in pago Ostrachia ab eadem gente cum quingentis viris agiliter interfectus est et, quamvis baptizatus esset, caninam vitam digna morte finivit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:12)
Quo peracto, ad patriam suam remeavit, adferens secum Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:3)
Contra quem Franci pugnaverunt, et, finito proelio, pagani, equis inventis, equites facti sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 62 65:2)
Eodem quoque anno Carlomannum, Francorum Occidentalium regem, aprorum venationem agentem, singularis congressione horrendo dente dilacerans miserabili funere percussit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:1)
qui et ipse erat etiam Francorum rex:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 68 71:3)
Franci autem multi, Frisones, Galli, pagani, Britones, et Scotti, Armorici sponte se suo dominio subdiderant, nobiles scilicet et ignobiles;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:4)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:1)
Eodem anno Carolus, Francorum rex, viam universitatis adiit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:1)
trabeata per urbes ostentatur anus titulumque effeminat anni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:4)
decurrat trabeata domus tradatque secures mutua posteritas servatoque ordine fati Manlia continuo numeretur consule proles."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:171)
collectae consule messes et sulcata diu trabeato rura colono."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:259)
fulgentia tecum collecti trabeatus adit delubra senatus Romano puerum gaudens offerre favori, ut novus imperio iam tunc adsuesceret heres.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:23)
ut iam trans fluvium non indignante Chauco pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim Gallica Francorum montes armenta pererrent;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:118)
"qui mihi Germanos solus Francosque subegit, cur nondum legitur fastis?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:112)
talis ab Histro vel Scythico victor rediens Gradivus ab axe deposito mitis clipeo candentibus urbem ingreditur trabeatus equis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:194)

SEARCH

MENU NAVIGATION