라틴어 문장 검색

accusatur ab uxore malae tractationis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.2)
quotiens uelles eandem rem et quamdiu uelles diceret, abis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 7:8)
accusatur ab ea malae tractationis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.7)
Malae tractationis agit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.24)
Malae tractationis sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.1)
reus fit pater malae tractationis ab uxore.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.6)
Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:9)
Saepenumero postulavisti ut, quia Theudorici regis Gothorum commendat populis fama civilitatem, litteris tibi formae suae quantitas, vitae qualitas significaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:1)
sed quia iudicii vestri medicinam expetunt civilitatemque, qui negotium criminale parturiunt, vestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori, illorum periculo subvenire et quodam salubris sententiae temperamento hanc partem minus afflictam, illam minus ream et utramque plus facere securam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 3:1)
Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem tractatio deberet intervenire?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 1:1)
His temporibus Constantius, qui uiuente Diocletiano Galliam Hispaniamque regebat, uir summae mansuetudinis et ciuilitatis, in Brittania morte obiit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.5)
cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 198:1)
operum vero ingressus, qui manu aut tractationibus ad elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad faciendum sunt instituti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장71)
Colores vero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti praestent eandem in operibus utilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 6장4)
foditur enim glaeba quae dicitur, antequam tractationibus ad minium perveniant, vena uti ferrum, magis subrufo colore, habens circa se rubrum pulverem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION