라틴어 문장 검색

De Rodio etiam Diagora celebrata historia est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 4:1)
Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non praetereundum quod in Plinii Secundi libro septimo Naturalis Historiae legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 22:1)
Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 1:1)
Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, V 7:1)
Id autem quod supra scripsi, Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino, gratias agenti quod ope eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo De Oratore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 9:1)
Narratur historia de Hostilio Mancino aedili cur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 1:1)
Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 1:1)
quale illud in Catilinae Historia repertum est, quod habeat speciem, quasi parum adtente dictum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 2:4)
Non enim causa videri debet cur historiae opus 'arduum' sit, quod hi qui legunt aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 5:1)
Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 11:1)
Historia de Croesi filio muto, ex Herodoti libris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 1:1)
Herodotus in Historiis huius memoriae scriptor est eiusque verba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 5:1)
propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 11:2)
Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque historia comprehenditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 3:1)
In quid et quantum differat historia ab annalibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION