라틴어 문장 검색

Mens quippe Patris Filius dicitur, secundum quod sapientia ipsius vel ratio dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:13)
Animam quoque cum mentem nominat, spiritualis eam esse naturae, non corporeae insinuat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:14)
Ut puritati ejus attestaretur, mentem nominavit. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:16)
Nam ideo ab anima natura incipit, quam sapientes de Deo et noo (gr.), mente nominant, ex illo purissimo fonte, quem nascendo de originis suae hauserat copia, corpora coeli, et siderum quae condidit, prima animavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:21)
Hunc ordinem rerum, et Virgilius expressit, nam et mundo animam dedit, et ut puritati ejus attestaretur, mentem vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:23)
Et ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:29)
Mens agitat molem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:30)
De Deo et mente anima nominatur, quia tam Patris et Filii idem est Spiritus cum ab utroque procedat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:49)
Unde et spiritus sapientiae sive intellectus, sive scientiae dictus est. Quod vero dictum est, Mens agitat molem, hoc est totius mundanae fabricae quantitatem quasi cuncta in mundo vivificet aut moveat, superius expositam Platonis sententiam prosequitur de spiritu Dei, quod scilicet cuncta optime disponit, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:14)
Principio coelum ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum Lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:15)
Hinc etiam Ptolemaeus rex in Platonis dogma eadem videri, ni fallor, dictus est, quod Deum et mentem, id est Patrem et Verbum, ex Platonicis scriptis didicerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:20)
Ludentem mortalium mentibus, sed spinis Coronasti, fel miscuisti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:6)
Nam verbum Deus est, mundum creavit, hoc regit atque alit omnia, hoc nos veneramur, hoc diligimus, ex hoc spiritum trahimus, si quidem Deus ipse spiritus atque mens est, atque ideo non terrenis divitiis nec largitate munifica, sed religiosis operibus, et gratiarum actione placatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:4)
Et post aliqua, tanquam Exodi illud ad mentem recurreret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:7)
Ideo prohibetur Christianis legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum excitant mentem ad incentiva libidinum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION