라틴어 문장 검색

Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex me interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 7 2:2)
credibile est illos pariter vitiisque locisque altius humanis exeruisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권173)
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas, impediunt teneros vincula nulla pedes, hinc aliae Satyris incendia mitia praebent, pars tibi, qui pinu tempora nexa geris, te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권234)
Interea Delphin clarum super aequora sidus tollitur et patriis exerit ora vadis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권255)
Custodem protinus Ursae aspicies geminos exeruisse pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권91)
tunicarum vincla relaxat, ut posset magnas exeruisse manus, fregerat armillas non illa ad brachia factas, scindebant magni vincula parva pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권211)
ensibus exertis bellica laeta dea est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권524)
Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:7)
At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:1)
Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto, iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:21)
Sicut cum corde transfixo ploravit mortem Iesu, nunc doloris miseretur pauperum crucifixorum et creaturarum huius mundi exstinctarum ab humano imperio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:2)
Sanctus Ioannes hic suam sollemnem testificationem locavit, cum, una cum Matre Iesu, quem transfixerunt est contemplatus (cfr Io 19,37).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 25:4)
dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum cerneret exerto minitantem fulmine Christum, ipse quoque exanimis posito diademate princeps pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus chrismatis inscripto signaret tempora ligno, qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3155)
Eumenidum domina Stygio caput exerit antro rapta ad tartarei thalamum Proserpina regis, et, si quando suos dignatur adire Quirites, placatur vaccae sterilis cervice resecta, et regnare simul caeloque Ereboque putatur, nunc bigas frenare boves, nunc saeva sororum agmina vipereo superis inmittere flagro, nunc etiam volucres caprearum in terga sagittas spargere, terque suas eadem variare figuras, denique cum Luna est, sublustri splendet amictu;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권109)
"age ergo, quidquid virium, quidquid potestatis tibi est, palam reluctor, exere!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION