라틴어 문장 검색

etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut precario, non vi, venisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 165:4)
Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:3)
Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de puerilibus his verborum translationibus maluissetis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:7)
ea translatione fortasse crebrior, qua frequentissime sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed etiam rusticorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 24장 2:4)
ceteris promiscue poterit uti, continuationem verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam usitatissimis, translationibus quam mollissimis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:2)
Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam κατάχρησιν vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:1)
Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:3)
nomine recte, genere melius ille qui ista omnia translationes vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:5)
et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 3:7)
quibus sic abundabit, ut verbum ex ore nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem transferunt animos et referunt ac movent huc et illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 1:4)
saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem verbi ex similitudine cum aliqua suavitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 2:1)
translatione enim utens discedebat a verbis propriis rerum ac suis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 7장 2:5)
IV. Motus absolutus est translatio corporis de loco absoluto in locum absolutum, relativus de relativo in relativum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 33:1)
Haec sunt igitur absoluta loca, & solae translationes de his locis sunt absoluti motus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 35:7)
Et propterea motus verus et absolutus definiri nequit per translationem e vicinia corporum, quae tanquam quiescentia spectantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION