라틴어 문장 검색

ex hoc horrores, tremoresque nascuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 4:2)
Cui calor et tremor est, saluti est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:6)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIII De vomitu. 1:2)
Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 12:1)
neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIII De carne quae inter tunicas testiculorum increvit, et de nervo indurato. 1:8)
sequiturque saepe cum vomitu, et cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 3:4)
bacchatus per operta tremor Calchedona movit, pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:19)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma iam lituis madido respectans lumina vultu optares reducem galeaeque inserta minaci oscula cristati raperes festina mariti!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae104)
qui vatum discursus erat?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:81)
quippe Romae sueti discursus et magnitudine urbis incertum quod quisque ad negotium pergat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장9)
Eodem anno ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea tremore terrae prolapsa nullo nobis remedio propriis opibus revaluit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 27장1)
Et adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, et finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 1:1)
media campi covinnarius eques strepitu ac discursu complebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION