-
Ita divina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit divina potentia, non e contrario.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:9)
-
Sicut ergo sigillans eo ipso quo sigillans est in alterum quiddam mollius cui imprimitur procedit, ut videlicet ejus imaginis, quae in ipsa ejus substantia jam erat, formam illi tribuat, sic Spiritus sanctus donorum suorum distributione nobis infusus imaginem Dei deletam in nobis reformat, ut juxta Apostolum, conformes efficiamur imaginis Filii Dei (Rom. VIII, 29), id est Christo, ut sequamur vestigia ejus qui peccatum non fecit (I Petr.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:12)
-
Quippe qui omnia in sapientia facit ac disponit, in hac ipsa sapientia sua Spiritum tribuit suorum distributorem donorum, non improvide vel inconsiderate.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:15)
-
Nemo itaque Deum impotentem in aliquo dicere praesumat si non possit peccare sicut nos possumus, quia nec in nobis ipsis hoc potentiae tribuendum est, sed infirmitati.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:8)
-
In Deo vero (qui sola voluntate omnia complet) hoc omnino superfluum esset, quod in nobis necessarium est, atque ideo non potentiae, sed vitio potius tribuendum esset in eo, praesertim cum hoc in multis excellentiae ipsius derogaret, ut ambulare videlicet posset.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:15)
-
Ex quo etiam moveri localiter posset, et compositionem pedum admittere, et ut mobilis et dissolubilis esset ejus corporea et compacta substantia, non absurde tamen et de his omnibus quae efficere possumus, Deum potentem praedicabimus, et omnia quae agimus ejus potentiae tribuimus, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), et qui omnia operatur in omnibus (I Cor. XII, 6).
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:16)
-
Omne quippe quod justum est fieri, injustum est dimitti, et quisquis non facit id quod ratio exigit, aeque delinquit, ac si id faciat quod rationi minime concordat.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:4)
-
Quod tamen male faciendi vel peccandi potestatem haberemus, non absque ratione haec a Deo nobis potestas concessa est, ut si comparatione nostrae infirmitatis ille gloriosior appareat, qui omnino peccare non potest, et cum a peccato cessamus, non hoc naturae nostrae, sed ejus adjutrici gratiae tribuamus, qui ad gloriam sui non solum bona, sed etiam mala disponit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:5)
-
Unde necesse non est ut, cum Deus ex propria natura vel providentiam rerum, vel bonam de eis voluntatem habere necesse sit, quia hoc ei videlicet maxime convenit, non tamen naturae earum ut ipsae sint exigit, quae omnino non esse possunt.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:6)
-
Non quaelibet cogitatio sufficit ad amoris originem, sed immoderata exigitur;
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:25)
-
Quamvis probitas possit nobilitare plebeium, ei tamen ordinem mutare non potest, ut plebeius procer efficiatur sive vavassor, nisi per principis ei forsan potentiam tribuatur, qui potest quibuslibet bonis moribus nobilitatem adiungere.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 5:2)
-
Ideoque quum videam vos omnino in amoris arte instructam, vestram in amore deposco doctrinam ut me scilicet docere dignetur gratia vestra quae sint ea quae exiguntur in amore praecipua, id est, quae constituant hominem amore dignissimum, quia, quum instructus fuero, nullius me poterit erroris obumbrare defensio vel occasio excusare.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 8:3)
-
In amoris namque gubernatione prudentia grandis exigitur, et omnium in ea requiritur industria artium.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:15)
-
Lippis namque videtur omnibus atque patere tonsoribus, quod nec sanguinis generositas nec decora multum species pertinet ad amoris emittendam sagittam, sed amor est ille solus, qui hominum ad amandum corda compellit, et saepius ipsos instanter cogit amantes alienigenae mulieris amorem exigere, id est ordinis et formae nullatenus aequalitate servata.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 8:3)
-
Mulieres igitur, quae tam ornatae et honorificae primo loco post ipsum sequuntur, sunt illae beatissimae feminae quae, dum viverent, sapienter se amoris noverunt praebere militibus, et amare volentibus cunctum praestare favorem, et sub commento amoris subdole amorem petentibus digna praenoverunt responsa tribuere, pro quo nunc plenariam consequuntur mercedem et infinitis muneribus honorantur.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 26:1)