라틴어 문장 검색

pessulum ostio obdo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5119)
Anus foribus obdit pessulum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 391)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
et oratores nonnunquam, ut Caelius Clytaemnestram, et triclinio coam, cubiculo nolam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 271:7)
nam vix eo ultra limen egresso, triclinium illud supra convivas corruit atque ita confudit, ut non ora modo oppressorum, sed membra etiam omnia requirentes ad sepulturam propinqui nulla nota possent discernere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 108:1)
Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 3:7)
Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 4:2)
In eodem triclinio uideo praetorem amatorem, scorta, caedis;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 6:5)
Quicumque in eodem accubabant triclinio alius ubertim demisso capite fiebat, alius auertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat quo gratior esset meretrici.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 6:11)
nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos et mensas percussum describeret.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 23:4)
Contactam sanguiue humano mensam, strictas in triclinio secures:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.11)
ita sonitu pressus alieno ridiculum adfectat publicus sermo secretum, hinc egressis frons triclinii matronalis offertur, cui continuatur vicinante textrino cella penaria discriminata tantum pariete castrensi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 9:2)
a cryptoporticu in hiemale triclinium venitur, quod arcuatili camino saepe ignis animatus pulla fuligine infecit, sed quid haec tibi, quem nunc ad focum minime invito?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:1)
quin potius ad te tempusque pertinentia loquar, ex hoc triclinio fit in diaetam sive cenatiunculam transitus, cui fere totus lacus quaeque tota Iacui patet, in hac stibadium et nitens abacus, in quorum aream sive suggestum a subiecta porticu sensim non1 breviatis angustatisque gradibus ascenditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 11:2)
at si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis, quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inventurum me esse denuntio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION