라틴어 문장 검색

Quemadmodum etiam semper evenit ut invidia callide et in tenebris operetur ad praeiudicium cuiusvis rei optimae, veluti tritici.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:7)
Pro Iulio, cariophyllata omnium generum, rosa moschata, tilia florens, pyra, et poma, et pruna praecocia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:8)
Pro Septembri, uvae, poma, papaver variorum colorum, mala Persica, melocotonea, nectarinae, corna, pyra hyemalia, cydonea.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:10)
et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrahel.
(불가타 성경, 호세아서, 2장24)
Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum se incidebant, contumaces sunt adversum me.
(불가타 성경, 호세아서, 7장14)
Noli laetari, Israel; noli exsultare sicut populi, quia fornicatus es a Deo tuo, dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
(불가타 성경, 호세아서, 9장1)
Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt.
(불가타 성경, 호세아서, 9장10)
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
(불가타 성경, 호세아서, 14장8)
Depopulata est regio; luxit humus, quoniam devastatum est triticum, defecit mustum, elanguit oleum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장10)
Computruerunt semina subtus glebas suas, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, eo quod exaruit triticum.
(불가타 성경, 요엘서, 1장17)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum.
(불가타 성경, 아모스서, 8장1)
Et dixit: " Quid tu vides, Amos? ". Et dixi: " Canistrum pomorum ". Et dixit Dominus ad me: " Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
(불가타 성경, 아모스서, 8장2)
Ecce enim mandabo ego et concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.
(불가타 성경, 아모스서, 9장9)
Et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et, quaecumque profert humus, et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum ”.
(불가타 성경, 하까이서, 1장11)
et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION