라틴어 문장 검색

et sciendum sellam curulem a curru dictam, quod hi tantum ea utebantur qui triumphali curru invecti fuissent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3343)
aut certe 'per- fusi greges' intellegamus, quod ad equos triumphales potest referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1473)
Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 1:1)
In hoc ego, ut referrem gratiam - nam vinci in amore turpissimum est -, templum pecunia mea exstruxi, cuius dedicationem, cum sit paratum, differre longius irreligiosum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 5:1)
Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare constitui.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 6:1)
Ego cum quaererem, num esset aliqua lex dicta templo, cognovi alium hic, alium apud nos esse morem dedicationis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 49 2:1)
Ite triumphales circum mea tempora laurus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 121)
"vidimus ornatos aerata per atria picta veste triumphales occubuisse senes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권230)
solve vocem, mens sonora, solve linguam mobilem, dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem, pange vexillum notatis quod refulget frontibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae43)
en quibus inplicita squalebat regia summi imperii fractis maiorum ab origine sacris, cum princeps gemini bis victor caede tyranni pulchra triumphali respexit moenia vultu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권129)
"scande triumphalem currum, spoliisque receptis huc Christo comitante veni."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2250)
ille,supervacuis augens patrimonia fundis finitimisque inhians contempto limite agellis, ducitur innexus manicis et mille catenis ante triumphales currus post terga revinctus, nec se barbaricis addictum sentit habenis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1114)
Beate martyr, prospera diem triumphalem tuum, quo sanguinis merces tibi corona, Vincenti, datur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.1)
esto beata, funus atque imagines ducant triumphales tuom nec sit marita, quae rotundioribus onusta bacis ambulet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 83)
ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo excogitari potest augustius, feminas deceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION