라틴어 문장 검색

Huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt negant eum haec dixisse - nec enim mentiri sub triumuirorum conscientia sustinebat - sed postea conposuisse.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 15:8)
Marcus Cicero sub aduentum triumuirorum urbe cesserat pro certo habens id quod erat, non magis se Antonio eripi quam Caesari Cassium et Brutum posse:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:2)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
Campanam flantibus Austris ingrediens terram securum milite Mauro agricolam aggreditur;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 166)
vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna quaeque Sarepteno palmite missa bibas, pocula non hic sunt inlustria nomine pagi quem posuit nostris ipse triumvir agris, tu tamen ut venias petimus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium6)
cumque horrida supra aequora curarum socius procul Itala rura linqueret, hic molles Campani litoris oras et Diomedeas concedere iussus in arces atque hospes, non exsul, erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum59)
certe non Libycae sonant catervae nec dux advena peierante bello Campanos quatit inquietus agros, nec frangit vada montibusque caesis inducit Nero sordidas paludes, sed qui limina bellicosa Iani iustis legibus et foro coronat, qui castae Cereri diu negata reddit iugera sobriasque terras, qui fortem vetat interire sexum et censor prohibet mares adultos pulchrae supplicium timere formae, qui reddit Capitolio Tonantem et Pacem propria domo reponit, qui genti patriae futura semper sancit lumina Flaviumque caelum 2:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana2)
Aut hunc fruge sua aequorei pauere Britanni, Aut hic Campano gramine corda tumet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.9)
triumviros agro dando creat T. Quinctium A. Verginium P. Furium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 7:1)
triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helva;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 124:2)
eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 482:2)
Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 275:1)
ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueviros Pomptino agro dividendo et triumviros Nepete coloniae deducendae creaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 225:1)
Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 300:1)
Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum, in Sidicino pulsi agro in se deinde molem omnem belli verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 301:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION