라틴어 문장 검색

portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 601:1)
triumviri deduxerunt P. Aelius M. Aemilius Lepidus Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 148:1)
eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum augeretur, mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 188:1)
dimissis legatis regiis disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 144:1)
Ego pol istum portitorem privabo portorio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 37)
solutumst portitori iam portorium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 423)
ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria venalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentos - is enim numerus finitus ab senatu erat - adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum vendiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 66:1)
Ego illud minus nihilo exigor portorium, id est nihilominus exigitur de me portorium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XIV 6:1)
95 222 4 Licinius Crassus, M. triumviri avus 334 2 Licinius Crassus Dives, P. triumviri pater, cos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA133)
praetura deinde functus, cum exitu anni discordia inter triumuiros orta esset, retentis ultra iustum tempus insignibus L. Antonium consulem triumuiri fratrem ad Perusiam secutus, deditione a ceteris facta, solus permansit in partibus ac primo Praeneste, inde Neapolim euasit seruisque ad pilleum frustra uocatis in Siciliam profugit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 4장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION