라틴어 문장 검색

equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 1 1:2)
vix equidem credo, sed et insultare iacenti te mihi nec verbis parcere fama refert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 317)
caelestia numina sensi, laetaque purpurea luce refulsit humus, non equidem vidi (valeant mendacia vatum) te, dea, nec fueras aspicienda viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권163)
nam equidem Athenas antidhac numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 245)
equidem pro eo, quanti te facio, quicquid feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelleges maxime esse accommodata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 3 2:5)
numquam res equidem Troiae victas satis mature 'equidem' dixit, id est ego quidem Troiam te vivo victam non arbitror, quantum est in opinione mea.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4711)
equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 10 1:5)
"Equidem de te nil tale verebar nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:22)
Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:1)
Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse videare et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem nec des respondendi locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:3)
Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 19)
"Equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:15)
"tu superum convexa licet coetusque perenni - credo equidem - virtute colas, mihi flebile semper numen eris:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권30)
Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam nunc stultam stulte facere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 351)
'Depromam equidem,' inquit 'et quo facilius id a te exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION