라틴어 문장 검색

haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens saxa rotat volvitque nemus pontesque revellit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:136)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)
repetunt deserta fugaces Autololes;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:184)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
nam semper in plano effosa et regestahumus tumidior est quam gradus soli crudi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 3:2)
nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos qui ne bellum tolerarent, seditionem induerint;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장2)
omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장6)
contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장6)
Agrippinae quoque proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus perstimulare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장7)
hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam diu superstites.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 1:4)
Caecina ut foedum ac maculosum, ille ut tumidum ac vanum inridebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장8)
multo adhuc die vallum ingressus clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장6)
in ipso nihil tumidum, adrogans aut in rebus novis novum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장4)
et tumido mari, prout fluctus attollitur, summa navium tabulis augent, donec in modum tecti claudantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장10)
simul ceteri ut infestum tumidumque insectabantur, adiunctis prioris vitae criminibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION