라틴어 문장 검색

et quotiens, rerum moles ut publica cogit, tristior aut ira tumidus flagrante redibat, cum patrem nati fugerent atque ipsa timeret commotum Flaccilla virum, tu sola frementem frangere, tu blando poteras sermone mederi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae69)
luxurient tumido gemmata monilia collo, nobilis auratos iam purpura vestiat armos, et medium te zona liget variata colorum floribus et castae manibus sudata Serenae, Persarum gentile decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato3)
tumidos quae luna recursus nutriat Oceani;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:54)
iam principes molitur iter gentesque remotas colligit Aurorae, tumidus quascumque pererrat Euphrates, quas lustrat Halys, quas ditat Orontes;
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:22)
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras proelia moturus superis, quod solus egeret conubiis sterilesque diu consumeret annos impatiens nescire torum nullasque mariti inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:13)
terribiles intus thiasi vesanaque mixto concentu delubra gemunt;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:103)
"Acies utinam vesana Gigantum hanc dederit cladem!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:114)
quae longa est, tumidis praebebit cornua velis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:241)
Quo, vesane, ruis?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:87)
haud secus hiberno tumidus cum vertice torrens saxa rotat volvitque nemus pontesque revellit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:136)
tu neque vesano raptas venalia curru funera nec vanam corpus meditaris in unum saevitiam;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:55)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
nam semper in plano effosa et regestahumus tumidior est quam gradus soli crudi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 1장 3:2)
omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui tumidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque navis in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장6)
Agrippinae quoque proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus perstimulare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION