라틴어 문장 검색

Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quid sui sit consili proponit et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo castra moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem effecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장8)
Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media nocte imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 45장1)
Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissent, exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius celeriter cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios sub ipsam lucem impetum fecit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장4)
si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장8)
ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장53)
Si vero sub prima curatione febris intenditur brevesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque veniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장50)
si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 2:4)
ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 10:6)
Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:3)
si tumultuosa somnia fuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 2:8)
ad quod symphoniae, et cymbala, strepitusque proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 10:8)
Si vero sub prima curatione febris intenditur, brevesque somni, et iidem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet, neque alitur, et in cervicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:5)
Hos inter strepitus funestior advolat alter nuntius:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:274)
non illos strepitus impendentisque procellae signa nec adventus dubii deterruit Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:322)
tantus in angusto strepitus furit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice16)

SEARCH

MENU NAVIGATION