라틴어 문장 검색

traditur etiam matris impotentia extrusum quam dominationis sociam aspernabatur neque depellere poterat, cum dominationem ipsam donum eius accepisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장6)
nec ille reticet, impotentiam muliebrem nimiasque spes eius arguens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장6)
quippe in coloniam Camulodunum recens deducti pellebant domibus, exturbabant agris, captivos, servos appellando, foventibus impotentiam veteranorum militibus similitudine vitae et spe eiusdem licentiae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장6)
sine cupiditate, sine impotentia, quieti secretique nulla provocant bella, nullis raptibus aut latrociniis populantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 3:1)
magnis in laudibus tota fere fuit Graecia victorem Olympiae citari, in scaenam vero prodire ac populo esse spectaculo nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 5:1)
nec minoris inpotentiae uoces propalam edebat, ut Titus Amp[r]ius scribit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 77장 1:1)
non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 2:2)
Consilia ejus semper honesta, et ab omni turpitudine longe amota fuere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.97)
quare turpitudinis nota inuri, quam pro patria, aut pro Washingtonii gloria certare, malebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.87)
"Christum mentitur antichristus et turpitudinem vitae falso nominis honore convestiunt."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:171)
Confitere turpitudinem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:14)
Itaque et consules statim magnifice voluntaria deditione turpitudinem foederis dirimunt, et ultionem flagitans miles Papirio duce - horribile dictu - strictis ensibus per ipsam viam ante pugnam furit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 11:2)
Prima discordia ob inpotentiam feneratorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 6:1)
Sed ecce, ultro ipsis viam pandentibus fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia foederata Siciliae civitas Messana quereretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 5:1)
quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION